- MODULATIO
- MODULATIOin pastionibus inventa primum, vel naturae impulsu, vel avicularum imitatione, velarborum sibilis, otium enim (quale Pastores agunt, cum Aratores in opere sint) voluptatis ac lasciviae pater. Et quidem duae species Cantolenarum natae sic sunt: altera μονοπρόσωπος, cum singuli sub aestivam reducti umbram saturi canerent amores: altera, cum aut forte aut consioliô convenissent ii, quos inter vel amor, vel odium, excitatum fuisset, aut esset aemulatio obtrectatiove, propter vel cantum, vel gregem, vel amicam. Cuius iterum cantus duo modi unus. quum sine numero certo, sinelege, versus funderent: cui idcirco nomen non est impositum, quia vulgaris esset, ac liber et naturalis, neque tam quaesitus arte. quam oblatus ultro. Alter, in quo sententias aemulas, versus et similes et pari numerô reponerent, quod idcirco appellarunt ἀμοιβαῖον h. e. per vices responsus. Quia vero plerumque imitatione aliquid repraesentabant, a specie, i. e. imagine, Ε᾿ιδύλλια dixêre. Postea, quum quaedam etiam suis Auctoribus displicuissent, ex incondita turba eorum, quae meditati non essent satis, quaeque subito calore excidissent, selecta quaedam concinniora ea de causa Ε᾿κλογὰς dixerunt. Horum materia multiplex; vetustissima tamen videtur Amatoria fuisse. etc. Sic itaque primum omnium μονοπρώσοπον amatorium: huic proximum oarystiae, in quibus procus et puella de amore vel disputant mutuo, vel contendunt inaequali. Post haec famae ambitione, aut praemiorum cupiditate, aut obtrectatione exortâ, contentio impulit eorum cantilenas in colloquia. A genere autem pastionum sortita sunt nomina, ab ovibus ποιμενικὰ, a bobus βουκολικὰ etc. Vide supra ubi de Bucolicis et plura hanc in rem, apud I. Caes. Scaligerum Poet. l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.